[100] EPISTOLA C.

THOMAE GUARINO

Typographo Basileensi,

SUFFRIDUS PETRUS

LEOVARDIENSIS.

S.P.

Caelius SECUNDUS CURIO superiori autumnali mercatu Francofordiano per literas a me petiit, GUERINE celeberrime, ut Castigationes meas, quas in opera Ciceronis post OPORINI mortem edere decrevissem tibi excudendas traderem, promittens de te in autore imprimendo diligentem industriam, tum in meo labore remunerando gratitudinem liberalem: cujus literas cum ego superiori demum Iunio post integri ferme triennii absentiam ex patria Lovanium reversus apud amicos offenderim responso hactenus prosequi non potui. Nunc igitur cum ejus viri, qui de omni literarum genere tam praeclare meritus est, authoritas apud me tanta sit ut quidvis jubenti libenter obtemperaturus sim, non tergiversabor diu in eo quod literis officiosissime scriptis velut optimum factu suasit, nihil enim dubito, quin ille pro suo in literas humaniores affectu, si meas castigationes utiles fore Reip. judicet, idem quoque te judicet eas commodius in lucem editurum, quam caeteros, plane enim mihi persuasum habeo illum & tibi & mihi rei literariae nomine ex aequo bene consultum velle: quae quidem sententia si & tibi adhuc stat, uti tum stetisse puto cum ille haec scriberet. Equidem jam ac sum, & hortatu illius offero tibi quicquid in Cicerone castigando deinceps acturus sim. De diligentia tua sollicitus non ero, quam libri abs te castigatissime excusi abunde testantur. Quod ad liberalitatem attinet remunerationis equidem gravis tibi futurus non sum, pecuniam ullam postulabo, libraria supellectili si me aliquando nonnihil instruere pro re nata voles eam non aversabor. Officia separatim excusa puto te vidisse, eadem ratione & caetera quoque separatim excudi velim, ut singulis autoris partibus peculiares tomi destinentur, donec omnibus ita absolutis opus integrum simul majori forma edi possit: nunc autem in parte philosophica primum absolvenda pergam, quam ego tibi ad proximum mercatum vernum effectam dabo, prius enim non possum, cum & negotia plura sint & contractiores dies. Velim autem ut in unum tomum tum simul excudantur officia, modo te nihil impediat. Horum officiorum exemplaria ego hactenus non nisi duo accipere potui, quorum etiam alterum fuit mutilatum, quod propter OPORINI mortem accidisse puto. Hic autem nulla-omnino reperiuntur. Facies igitur mihi rem gratam, si tria aut quatuor (modo istic sint) nunc ad me transmittas. Excudit olim OPORINUS cum Interpretatione Scholiis meis opusculum Plutarchi de educandis liberis, quod ego recognitum simul cum philosophia Ciceronis ineunte vere ad te mittam, si voles excudere exemplaria enim omnia, quae excuderat OPORINUS, unis nundinis distraxit. Ex Plutarchi moralibus permulta verti, versurus etiam reliqua omnia si Codex Graecus emendatus haberi posset; fertur autem HENRICUS STEPHANUS eum diu pollicitus, qui si jam ediderit, quaeso transmitte & pretium asscribe. Idem etiam in Demosthene facias, si LAMBINUS ediderit. His adde si quid praeterea novum & eruditum forte editum fuerit, ut sunt PETRI VICTORII Observationes novae, & si quid ejusmodi sit, quo Cicero peculiariter illustrari queat. Mittendi & remittendi ultro citroque inter nos quae volumus, ego viam commodiorem nullam novi, quam per Ioannem Plantinum, aut Arnoldum Mylium, Birckmannorum famulum, tu, si expeditiorem noveris, indicabis. Bene vale, mi GUARINE & quid de his quae scripsi tibi placeat rescribe & CAELIUM de me, quam potes officiosissime saluta, cui & hasce literas tuis quaeso involutas trade. Lovanii XXI. Augusti. An. MDLXX.